- THEMISTOCLES
- I.THEMISTOCLESArchon Athenis, Olympiad. 108. An. 2.II.THEMISTOCLESNeoclis filius, ex matre Halicarnaslia, Athenitnsis clarissimus, qui cum adolescentiam in omni luxûs lasciviaeque genere peregislet, tandem cum in virum evasislet, iuventutis suae maculas praeclari ssimis gestis delevit. Nam et primus Piraeeum munivit, pulsis, bellô Corcyraeô, piratis, et praeliô navali Perasa Olympiad. 75. apud Salaminem vicit. Post haec, ab ingrata patria exul factus ad Admetum primo Moloslorum Regem, dem ad Xerxem confugit, a quo dux exercitûs adversus Athenienses magno cum honore creatus, cum videret patriae suae ingentis cladis periculum imminere, haustô tauri sanguine se ipsum Salamine interfecit, ne aut Regi de se bene merito infidelis eslet, non pugnando viriliter, aut patriae suae hostis atque oppugantor videretur. Plutarchus, in eius vita, Olympiad. 78. An. 290. Urb. Cond. Vir alioqui tantus, ut nemo Graecorum ei anteferatur, pauci pares putentur, quem admodum de eo Nepos, c. 1. censuit, qui eius vitam scripist, quam post eum Plutarchus Graece dedit, Itaque et iactare solitus fuit, ferocissimos pullos generosissimos equos evadere, si recte docti, formatique suerint, B. Hieronymus, ep. ad Nepotianum scribit, Themistoclem, cum erpletis centum et septem annis se mori cerneret, dixisle, dolere se, quod tum egrederetur e vita, quando sapere coepisset: Sed ibi pro Themistoclis nomine Theophrasti substituendum, monet Casaub. ad Characteres Theophrasti. Themistocles cum recusâsset lyram, habitus est indoctior, Cicer. l. 1. Tusc. Qu. c. 46. Quintil. l. 1. c. 17. Idem Cicer, de Fin. l. 1. Themistocles cum ei Simonides artem memoriae polliceretur: oblivionis, inquit, mallem. Memim enim etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo. Idem cum ex duobus filiam suam ambientibus, bonis moribus praeditum diviti praetulislet, Α῎νδρα, ἔφη, ζητεῖν χρημάτων δεό μενον μᾶλλον, ἢ χρήματα ἀνδρός. Plut. in Apophth. Aelian. l. 11. et alii hoc Them istocli et iam tribuerunt: Εἰ μοί τις ὁδοὺς δύο δείξειε, τὴν μὲν εἰς ἅδου φέρουσαν, τὴν δὲ ἐπὶ τὸ βῆμα, ἥδιον ἂν τὴν ἑτέραν ἦλθον τὴν εὐθὺ τοῦ ᾅδου. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.